- ZISCA Johannes
- ZISCA Johannesfamosus Hussitarum Dux, victoriis contra Sigismundum Imperatorem magnô numerô obtentis, in omne aevum memorandus. Illius nomen fuit Iohannes de Trots Nova, sed dictus est Ziska, quod unoculus esset: qui tamen et illô, quô adhuc videbat, oculô tandem captus, bella nihilominus gerere non destitit. Moribundus iussit pellem sibi detrahi, et ex ea tympanum fieri, praedicens arrepturos hostes fugamquam primum illue tympanum tinnuisset. Ei in ducatu successit Procopius; qui vero ipsum sequebantur Orphanos se vocârunt, occasione loci Ioh. c. 14. v. 18. Licet autem Taboritarum primo Dux esset Zisca a Calixtinis tamen se passus seduci in illos non minus, quam Pontificios, ferrô t igne saevire coepit, ut supra vidimus. Plura de illo, rebusque eius gestis, apud Aen. Sylvium. Christian. Matthiae Theatrô, Regensvolscium, Histor. Sclav. Mutium, Chronico, Alios; aliquid etiam supra, ubi de Iohanne Zisca.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.